Charter Document - 03210029
Charter Number: | 03210029 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Order |
Date: | 1118 - 1133 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rogerus episcopus Sar Roberto Revel et ministris eius salutem Precipio quod ecclesia sancte Trinitatis Oxon et prior et canonici teneant et habeant terras et domos et homines quas Robertus comes Legr[ecestrie] eis in elemosinis dedit ita bene et in pace et honorifice cum omnibus illis consuetudinibus et quietant[iis] et libertatibus cum quibus comes melius et liberius tenuit dum res ille fuerunt in manu sua et sicut melius erant tempore patris eius et sicut rex precipit per brevia sua Apud Brecheleam