Charter Document - 03210027

Charter Document - 03210027


Charter Number: 03210027
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1105 - 1135
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Rogerus episcopus Sar Willelmo filio Roberti salutem Precipio tibi quod ita bene et in pace et libere facias habere et tenere monachis de Sancto Pancratio terram suam et heredes suos in Burwarehea sicut comes de Augo eam eis dedit et concessit in elemosina et sicut carta eorum testatur quam inde habent et sicut etiam etiam tenuerunt die qua rex mare novissime transivit Et habeant iuste pacem regis firmam et omnes consuetudines suas quas iuste habere debent donec rex in Anglia veniat ne interim requiratur ab eis aliquid iniuste vel iniuria aliqua fiat super statutum regis ne super hoc inde clamorem audiam Apud Westm[onasterium] Et quod inde captum est reddat