Charter Document - 03210016
| Charter Number: | 03210016 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1122 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Archiepiscopis Episcopis Archidiaconis Clericis et omnibus ad quos ista carta pervenerit R[ogerius] episcopus totusque conventus sancte Marie Sarr[esberiensis] salutem Universitati vestre innotescimus quod Serlo collector Devon[ie] concessu domini regis H[enrici] et nostra petitione concessit et dedit Deo et sancte Marie et ecclesie nostre Sarr[esberiensis] ecclesias quas tenuerat in Devon[ia] videlicet ecclesiam de Teinton[ia] et illam de Herburnatam et illam de Alienton[ia] et illam de Alvinton[ia] cum capellis decimis et terris et singulis quibus beneficiis ad eas pertinentibus in prebendam et similiter domos et terram que fuit Rogeri Patin et domos et terram que fuit Herfridi in civitate Winton[iensi] quas ab eis emit concessu domini regis H[enrici] Nos autem sub gratia mutue dilectionis et recompensationis simul cum caritatis intuitu ipsam prebendam Ricardo ipsius Serlonis nutrito dedimus et post Ricardum semper propinquiori in progenie qui aptus et idoneus ad servitium in ecclesia nostra faciendum fuerit in perpetuam elemosinam concessimus Et ut hec elemosina nostra et donatio propinquis de posteritate illorum rata et inconcussa conservetur attestatione litterarum nostrarum et impressione sigillorum nostrorum communivimus His testibus Serlone decano Godwino cantore Hard[ingi] thesaurario Nigello de Kaln Joel archidiacono Willielmo subdecano magistro Ailwino Turgis[o] Ainulfo Waltero Gurmund[o] Ailwardo Henrico Kenewardo Galfrido Martel et multis aliis
