Charter Document - 03210011
| Charter Number: | 03210011 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1139 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
[Henrico sedis] apostolice legato et Theobaldo [] omnibus episcopis [tocius Anglie Rogerus] episcopus Sar salutem et [benedictionem Notum uobis facio] quoniam reddidi pro salute anime mee ecclesie et Priori totique Conuentui sancte Frideswidis feriam pertinentem eidem ecclesie et ecclesiam sancte Marie Magdalene quam rex Henricus concessit eidem ecclesie disrationatione Wim[undi] qui fuit Prior predicte ecclesie Preterea reddo eis ecclesiam sancti Michaelis supra portam aquilonis et ecclesiam Omnium Sanctorum quas Robertus presbiter eidem ecclesie donauit cum molendino quod eis diu est reddidi sicut ius suum sed ecclesias suas predictas tunc retinui et omnes alias res suas et consuetudines et dignitates suas quas eidem ecclesie iniuste abstuleram eis reddidi similiter Quare dignitatem uestram humiliter requiro quod pro dei amore et uestro honore et pro salute animarum uestrarum et mee illud firmum et stabile esse faciatis T[estibus] Azone decano et Willelmo subdecano et Ricardo filio Willelmi et Osm[undo] dapifero et Waltero de Maisi et Serlone filio Eudonis apud Sar
