Charter Document - 03210010

Charter Document - 03210010


Charter Number: 03210010
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1139
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H[enrico] dei gracia sedis apostolice legato et Thebaldo Cantuariensi archiepiscopo totique clero totius Anglie Rogerus episcopus Sar salutem Notum uobis facio quoniam pro salute anime mee reddidi ecclesie et Priori et Canonicis de sancta Frideswida feriam et ecclesiam sancte Marie Magdalene quam Wimundus Prior disrationauit subiacere predicte ecclesie [et] preterea ecclesiam sancti Michaelis supra portam aquilonis et ecclesiam Omnium Sanctorum quas Robertus presbiter eidem ecclesie donauit cum [molen]dino quod eis diu reddidi sicut ius eorum sed ecclesias [suas predic]tas tunc retinui et omnes alias res et dignitates [suas quas] eidem ecclesie abituram Quare precor [et fir]miter et fiducialiter requiro quod pro dei amore [] illud firmum et stabile esse facia[tis Testibus Azone deca]no et Will[elmo sub]decano Sar et Ricardo [filio Willelmi] et Gotso cam[erari]o apud [Sar]