Charter Document - 03210007

Charter Document - 03210007


Charter Number: 03210007
Cartulary Title: Salisbury 1078-1217 Volume 18
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1139
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephano regi Anglorum ac sedis apostolice legato totique clero et omnibus baronibus Francis et Anglis totius Anglie Rogerus episcopus Sarum[isberiensis] salutem Notum vobis facio quoniam reddidi abbati et conventui Cirecestr[ie] omnes ecclesias et terras et tenuras quas de tenura ecclesie Cirecestr[ie] in manu mea tenebam et postea omnes alias ecclesias et terras tenuras post mortem illorum qui modo inde saisiti sunt de tenura dico predicte ecclesie Quare precor vos omnes quod illud firmum et stabile esse faciatis Testibus Atio[ne] decano Sarum[isberiensi] et Will[elm]o subdecano et Osm[undo] dap[ifero] et Walt[er]o de Maisy Apud Sarum[isberiam]