Charter Document - 03210002
Charter Number: | 03210002 |
---|---|
Cartulary Title: | Salisbury 1078-1217 Volume 18 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1089 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est conventio habita inter Osmundum episcopum et Rainoldum Abbendonie abbatem super ecclesia de Wisceleie quam abbas Adelelmus construxit et ab eodem episcopo dedicari fecit Habebit in eadem ecclesia abbas Abbendonensis suum clericum officiorum dei curas agentem omnesque oblationes que ad ipsam ecclesiam quibuslibet oblatae fuerint recipientem et ad usum suum deserviendo ecclesie reservantem Pro quo dabit abba episcopo uno quoque anno ad festivitatem omnium sanctorum dimidiam marcam argenti habente nec minus ecclesia de Sunninge omnes eas consuetudines quas habebat in diebus Eadwardi regis ex villa de Wisceleae Facta est autem hec conventio regni Willelmi iunioris anno ii pridie idus martii quando ipse episcopus fuit Abbendone in xl Cuius sunt isti testes ex parte episcopi Rotbertus archidiaconus Heldebrandus frater Raimbaldi Ricardus de Buro ex parte abbatis Walterius monachus Gemm[eticensis] [G]odricus monachus Abbend Walterius rufus Willelmus de aula