Charter Document - 03201097

Charter Document - 03201097


Charter Number: 03201097
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1203 - 1215
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

G Dei gratia Lych[feldensis] et Coventr[ensis] ecclesie humilis minister omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod H priore Heref[ordensi] coram nobis in plena sinodo de Salop residentibus constituto inspectis eius instrumentis et auditis sufficienter probationibus presentibus etiam eius adversarii quibusdam eius ius consistentibus quibusdam insinuantibus duas partes omnium decimarum totius dominii de Huggeford et Hupton et de Moneford et de Nordstok in proprios usus habendas vel cui voluerit prior ecclesie sancti Guthlaci Hereford conferendas quod eas longo tempore possidisse cognovimus eidem ecclesie adiudicavimus Ut autem securitati et indempnitati eiusdem ecclesie ubicumque provideamus inposterum dicte ecclesie prefatas decimas episcopali auctoritate confirmavimus quod ne futuris temporibus possit in dubium devocari illud presenti scripto et sigilli nostri appositione roboravimus Hiis testibus Hugone abbate de Salop Radulfo abbate de Lilleshull Radulfo abbate de Heghem magistro Nicholao de Weston