Charter Document - 03200127
Charter Number: | 03200127 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1198 - 1201 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit G[alfridus] Dei gratia Coventrensis episcopus salutem in Domino Noveritis V[ivianum] archidiaconum Derbeie omni iuri quod habuit in ecclesia de Suttona renunciasse et in manu nostra apud Kentham resignasse Ut autem prefati archidiaconi resignatio duret imperpetuum et maneat inconcussa eam presenti[s] scripti munimine et sigilli nostri appositione duximus roborandam His testibus magistro Willelmo Dured[ent] magistro Simone de Derb[eia] magistro Willelmo de Lund[onia] magistro Iohanne de Neuwer magistro Waltero Malet Vivian Stokes A decano de Chebesseia et multis aliis