Charter Document - 03200116
Charter Number: | 03200116 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1198 - 1208 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gaufridus Dei gratia Coventr[ensis] ecclesie humilis minister omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino Quoniam ex iniuncto nobis officio tenemur subiectos nostros ad opera pietatis invitare et pium prepositum habentes in iustis petitionibus exaudire dilectos filios nostros Patricium et Willelmum de Mobberleia in honesta petitione sua exaudivimus Nos siquidem ad instantiam et presentationem P et W Deo et sancte Marie et sancto Wilfrido et canonicis in ecclesia de Mobberleia Deo servientibus ecclesiam de Mobberleia cum omnibus pertinentiis in proprios usus convertendam dedimus concessimus et presenti carta nostra confirmavimus sicut eam ex donatione prefatorum patronorum adepti sunt Cetera etiam omnia que [a] predictis patronis memoratis canonicis rationabiliter collata vel a quocumque in posterum conferenda h[ac] carta nostra confirmamus salvo in omnibus nobis et successoribus nostris iure episcopali et parochiali Ne quis etiam per episcopatum nostrum aliquam molestiam vel gravamen eis inferire presumat sub interminatione anathematis prohibemus Hiis testibus magistro Alano officiali Cestr magistro Simone de Derb magistro Willelmo London magistro Waltero Malet Roberto de Beiton Thoma de Beverlaco Nicholao camerario