Charter Document - 03200111

Charter Document - 03200111


Charter Number: 03200111
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1200
Date type: Internal, Calendar, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] die Veneris proxima post festum sancti Marci evangeliste anno regni regis Iohannis primo coram G[alfrido] filio Petri Ricardo Herierd Simone de Pateshull Osberto filio Hervei Iohanne de Glesting Hugone de Robi iusticiariis et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Hugonem filium Radulfi petentem et Galfr[idum] episcopum Cestr tenentem de uno molendino cum pertinentiis in Witintune Unde recognitio de morte antecess[oris] summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus episcopus recognovit predictum molendinum et sectam eiusdem molendini cum pertinentiis esse ius predicti Hugonis tenendum sibi et heredibus suis de ecclesia de Lichefeld[ia] imperpetuum per liberum servitium viginti solidorum per annum pro omni servitio reddendorum ad quatuor terminos anni scilicet ad festum sancti Iohannis baptiste v s ad festum beati Michaelis v s ad festum sancti Andree v s et ad mediam quadragesime v s