Charter Document - 03200093
Charter Number: | 03200093 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1198 - 1208 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Gaufridus Dei gratia Coventr[ensis] ecclesie humilis minister omnibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem Ad omnium vestrum volumus pervenire notitiam nos miserationis intuitu dedisse et concessisse et auctoritate episcopali confirmasse ecclesie sancti Petri de Dunst et canonicis ibidem Deo servientibus ecclesiam de Bradebury cum omnibus capellis suis et aliis pertinentiis et libertatibus quam ex pia donatione et concessione dilecti filii nostri Gaufr[idi] le Cauceis militis eiusdem ecclesie patroni sicut ex carta ipsius quam inspeximus patet et vestra pariter adepti sunt Concedimus etiam et auctoritate pontificali indulgemus ut unum aureum annuum de eadem ecclesia nomine pensionis percipiat Salvo nobis et successoribus nostris iure episcopali et parochiali Ut igitur hec concessio nostra firmitatis vigorem obtineat in posterum eam presenti scripto et sigilli nostri appositione roboravimus Hiis testibus magistro Thoma Foliot magistro Nicholao de Weston magistro Ernulfo canonico Lichesfeld Henrico et Michele capellanis Thoma de Beverlaco Simone de Newerc Hugone de Westun Waltero de London Iohanne de Hussebury et multis aliis