Charter Document - 03200092
Charter Number: | 03200092 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1198 - 1208 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
G Dei gratia [] viris venerabilibus et amicis in Cristo karissimis iustitiariis domini regis salutem gratiam et benedictionem Insinuavit nobis dilectus filius noster abbas de Derl[ia] se mandatum domini regis accepisse ut coram vobis compareret ostensurus quo waranto teneat capellam de Osmundeston quam magister B de Rameseia dicit pertinere ad ecclesiam suam de Meleburne Volumus itaque vos pro certo scire memoratam capellam ad ecclesiam beati Petri de Derb[ia] que est de donatione predictorum canonicorum pleno iure sicut ad matricem ecclesiam suam pertinere adeo etiam quod cadavera mortuorum de predicta capella ad memoratam matricem ecclesiam deferuntur Nos autem ad huius rei veritatem dinoscendam in plena sinodo apud Derb[iam] cum quanta potuimus districtione sub anathematis etiam interminatione inquisiti[o]nem fecimus et ea facta rem ita se habere Hoc itaque vobis significamus ne quis vobis aliud suggerendo vos in aliquo circumveniat Valete in domino