Charter Document - 03200090

Charter Document - 03200090


Charter Number: 03200090
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1198 - 1208
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Galfridus Dei gratia [] Noverit universitas vestra nos attendentes religionem et honestatem dilectorum filiorum nostorum abbatis et canonicorum de Derb[ia] dedisse eis in perpetuam elemosinam et concessisse et presenti carta nostra confirmasse duas partes ecclesie de Suwinnefeld in proprios usus ita ut fructus et bona illarum duarum partium ad popinam abbatis et canonicorum libere et integre assignentur Abbas autem pro tempore et canonici ad tertiam eiusdem ecclesie portionem nobis et successoribus nostris idoneum vicarium cui curam animarum committamus presentabunt qui nobis et successoribus nostris de spiritualibus predictis vero abbati et canonicis de temporalibus possit et debeat respondere salvo nobis per omnia et successoribus nostris iure episcopali et parochiali