Charter Document - 03200067
Charter Number: | 03200067 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1192 |
Date type: | Internal, Feast, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[ugo] miseratione divina Coventr[ensis] episcopus omnibus tam clericis quam laicis per episcopatum Coventr[ensem] constitutis salutem gratiam et benedictionem Noverit universitas vestra nos concessisse et hac presenti carta confirmasse Deo et ecclesie sancte Marie de Wigorn et monachis ibidem Deo servientibus donationem Willelmi filii Gileberti Pikot super heremitagio quod Hemericus edificavit in territorio de Pakinton cum clauso eiusdem heremitagii et duobus essartis novo et veteri ante portam predictorum monachorum que Robertus Chalun tenuit et omnibus aliis pertinentiis suis et cum ecclesia de Pakinton cum pertinentiis suis sicut carta predicti Willelmi filii Gileberti Pikot testatur Salvo in omnibus nobis et successoribus inperpetuum iure pontificali et parochiali Datum apud Coventr[iam] in crastino sancti Egidii anno ii pontificatus pape Celestini Hiis testibus H[enrico] archidiacono Stafford [] et Nicholao de Well qui hanc cartam scripsit []