Charter Document - 03200061
Charter Number: | 03200061 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1189 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[ugo] miseratione divina Coventrn episcopus omnibus tam clericis quam laicis ad quos litere presentes pervenerint salutem ab autore salutis Noverit universitas vestra nos attendentes paupertatem et religionem conventus de Wellebec in remissionem peccatorum nostrorum et pro animabus predecessorum nostrorum et eorum qui nobis succedent concessisse donasse et presenti carta confirmasse abbati et conventui de Wellebec ecclesiam de Duckemant cuius advocatio dinoscitur ad eos pertinere libere et quiete cum omnibus pertinentiis suis in perpetuam elemosinam possidendam ita ut liceat eis fructus et omnes o[b]ventiones et possessiones in proprios usus convertere Abbas autem dicti monasterii capellanum honestum providebit qui cum episcopo vel ei qui vicem eius concesserit fuerit presentatus eidem ecclesie deserviet Et abbas episcopo vel eius officialibus de episcopalibus per omnia respondebit salva nimirum episcopi canonica iusticia Sepedictus etiam abbas firmiter in manu nostra promisit quod anniversarium diem obitus nostri et successorum nostrorum pontificum sub ea veneratione sub qua et abbatis eiusdem loci faciet celebrari Ut igitur hec donatio nostra perpetuis temporibus firma perseveret eam sigilli nostri munimine confirmamus Testibus Willelmo Duredent magistro Ricardo de Gnohushal magistro Acelino Philippo decano de Derebi magistro Martino Lumbardo magistro Silvestro magistro Helia magistro Iohanne Kenteis Raldulfo clerico et pluribus aliis