Charter Document - 03200053

Charter Document - 03200053


Charter Number: 03200053
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1188 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Hugo miseratione divina Conventr[ensis] episcopus salutem in vero salutari Noverit universitas vestra nos concessisse et confirmasse abbati et conventui sancti Petri de Salop[esberia] tres marcas annuatim percipiendas de ecclesia de Egemendon ad procurationem monachorum et servitium coquine assignatas Hanc autem pensionem se legittime soluturos iuraverunt Willelmus presbiter et Petrus clericus in presentia nostra et in ipsius abbatis annis singulis terminis statutis prefatis monachis reddendam Ut igitur hec nostra concessio et predicta assignatio futuris temporibus robur firmitatis optineat eam sigilli nostri valituro imperpetuum munimine sub multorum testimonio roboravimus