Charter Document - 03200047
Charter Number: | 03200047 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1191 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Omnibus ad quos litere presentes pervenerint Hugo miseratione divina Coventr[ensis] episcopus salutem in vero salutari Noverit universitas vestra Willelmum de Brai concessisse canonicis de Oseneia in perpetuam elemosinam ecclesiam de Seinistan cum omnibus pertinentiis suis in terris et in omnibus aliis quantum ad ius patroni ecclesia illa noscitur pertinere Nos quoque intuitu honestatis et religionis ipsorum canonicorum inducti eandem ecclesiam eis donavimus et concessimus in usus proprios retinendam ita quod nobis et successoribus nostris in perpetuum vicarium presentabunt qui honestam sustentationem in ecclesia illa percipiat unde episcopo et archidiacono valeat respondere et capitulo Lichesfeld[ensi] prefati canonici decem solidos annuatim exsolvant Quia vero tempore donationis huius Rogerus filius Willelmi de Brai prefatam ecclesiam possidebat omni tempore vite sue idem Rogerus ecclesiam pretaxatam tenebit sub annua pensione sex marcarum et decem solidorum canonicis annuatim solvendorum Post mortem vero Rogeri ecclesia sicut dictum est libere in usus dictorum canonicorum convertetur Ut igitur hec nostra donatio futuris temporibus robur firmitatis optineat eam sigilli nostri munimine sub multorum testimonio roboravimus