Charter Document - 03200044

Charter Document - 03200044


Charter Number: 03200044
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1191
Date type: Internal, Calendar, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint H[ugo] miseratione divina Conventr[ensis] episcopus salutem in vero salutari Universitati vestre notum facimus nos attendentes paupertatem et religionem canonicorum Novi Loci in Schyrewod concessisse et confinnasse eis ecclesiam de Hokenale cum omnibus pertinentiis suis quam habent ex donatione H[enrici] bone memorie regis Anglorum sicut in carta ipsius continetur in usus proprios in perpetuum ad sustentationem fratrum et receptionem pauperum convertendam ita quidem quod diocesano episcopo presbiterum qui in ea ministrabit presentabunt et ei iuxta arbitrium ipsius episcopi congruam sustentationem assignabunt Salvo nobis et successoribus nostris inperpetuum iure episcopali et parochiali Recepimus etiam sub protectione beate Marie et nostra ipsum prioratum et omnes eius possessiones in dyocese nostra constitutas auctoritate episcopali districte prohibentes ne quis ipsius prioratus et ipsorum canonicorum possessiones perturbare auferre vel ablatas retinere vel minuere vel ipsos canonicos indebita vexatione fatigare ausu temerario presumat Si quis autem sciens contravenire presumpserit si commonitus non satisfecerit anathematis vinculo se noverit innodatum Dat apud Sallowe mense Febr die Martis post festum sancti Mathie apostoli anno secundo quo rex Angl[orum] Ric[ardus] Ierosol[imam] profectus est Hiis testibus magistro Willelmo Dured[ent] Waltero capellano Henrico de London magistro Philippo Sanson Ricardo Rudiford Philippo de Kynton Gaufrido Suannag G de Chiray et aliis