Charter Document - 03200040

Charter Document - 03200040


Charter Number: 03200040
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1192 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus ad quos presentes littere pervenerint H[ugo] miseratione divina Coventr[ensis] episcopus et decanus de Lichesfeld totumque eiusdem ecclesie capitulum salutem in vero salutari Noverit universitas vestra quod dominus Iohannes comes Moriton in perpetuam et puram elemosinam concessit nobis et ecclesie nostre de Lichesfeld ecclesiam de Baucwell cum omnibus ad eam pertinentibus Et quoniam Mattheus canonicus tempore donationis illius in ecclesia eadem terciam possedit prebendam sicut nec debuimus ita nec volumus eum beneficio suo privare sed concessimus ei quod omnibus diebus vite sue beneficium illud integre possideat solvendo inde singulis annis in festo sancti Michaelis capitulo de Lichesfeld unum aureum nomine pensionis