Charter Document - 03200039
Charter Number: | 03200039 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Assignment |
Date: | 1192 |
Date type: | Internal, Episcopal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint H[ugo] miseratione divina Coventren[sis] episcopus salutem in vero salutari Universitati vestre notum facimus quod nos attendentes decanatum Lich ecclesie per varia membra distractum et in pluribus locis particulas parvas habentem et de bursa etiam episcopi quedam non sine difficultate percipientem providentes honori et utilitati ecclesie in posterum vice illarum portionum assignavimus in decanatum ecclesiam de Adbaston cum omnibus pertinentiis suis inperpetuum ita libere et quiete decano futuris temporibus responsuram sicut canonicus de Eccleshale eam libere et quiete possiderat ut ecclesia illa fontem et cimiterium et proprios parochianos habeat et limitibus suis distincta nec sepulturam nec alia ecclesiastica aliunde quam a se ipsa eam oporteat vendicare In corpus igitur decanatus ecclesia pretaxata sedet inperpetuum ut manifesto debent distingi et personatus a prebenda et prebenda a personatus honore Ut igitur hec assignatio auctoritate nostra et totius capituli solempniter facta nulla possit in posterum malignitate divelli eam sigilli nostri inpressione sigilli etiam capituli appositione duximus roborandam Act apud Lich in Pascha proxima post mortem Reginaldi Bathon[iensis] episcopi Hiis testibus Matheo Lich ecclesie precentore magistro Ricardo thesaurario magistro Willelmo Durdent Henrico archidiacono Stafford Ricardo archidiacono Salop Phillipo de Wilinton magistro Nicholao Briton Dyonisio Henrico del Bech Iohanne Willelmo Nicholao sacerdotibus Willelmo clerico decani Hugone diacono Roberto diacono et toto capitulo