Charter Document - 03200037
Charter Number: | 03200037 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1190 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Hugo miseratione divina Coventrensis episcopus salutem in vero salutari Quia Henricus de Stafford archidiaconus ad ius prebende sue quam habet in ecclesia de Gnoweshale multotiens in presentia nostra conquerende proposuerat donationes aliarum prebendarum pertinere de iure antiquo nos tandem precibus eius inclinati concessimus eidem donationes prebendarum supradicte ecclesie omnibus diebus vite sue salvo in posterum iure successorum nostrorum et suam ne in dampnum ecclesie nostre verti debeat quod propter gratiam et amorem persone dedimus non prebende Hoc igitur ut ratum permanent sigilli nostri inpressione roboravimus Hiis testibus magistro Clemente de Newerk Reginaldo de Baiocis Rogero de Mungumere Nicholao de Luvar Radulfo de Cadamo magistro Rogero de Aula Philippo de Kinton Bartholomeo Lorneo capellano