Charter Document - 03200022
Charter Number: | 03200022 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1189 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[ugo] miseratione divina Coventr[ensis] episcopus [] Noverit universitas vestra quod nos attendentes paupertatem domus de Derl[ia] et honestatem fratrum ibidem Deo servientium favore paupertatis et intuitu religionis et pro salute domini regis et pro peccatorum nostrorum remissione et successorum nostrorum episcoporum concessimus et donavimus W abbati de Derl[ia] et canonicis ecclesie illius in perpetuam elemosinam ecclesiam de Bollisovere cum capellis et decimis et terris et omnibus ad eam pertinentibus ad victum et sustentamentum eorundem fratrum in perpetuum ita ut liceat eis fructus et omnes obventiones ecclesie illius et capellarum in usus proprios habere salvo in omnibus iure episcopali et parochiali Tota autem ecclesia predicta in manu nostra firmiter promisit quod anniversarium nostrum et successorum nostrorum episcoporum ita sollempniter celebrabit sicut anniversarium proprii abbatis Ut autem hec donatio nostra rata et inconcussa permaneat eam sigilli nostri confirm[amus] []