Charter Document - 03200009

Charter Document - 03200009


Charter Number: 03200009
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1188 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint Hugo miseratione divina Coventr[ensis] episcopus salutem in vero salutari Noverit universitas vestra nos cartas venerabilis fratris nostri Nicolai bone memorie abbatis de Burton inspexisse in quibus quedam indulget camere monachorum et quedam coquine Et quoniam ea siquidem pauca sunt et in pios usus concessa noscuntur eadem episcopali auctoritate monachis eiusdem loci confirmamus et scripti nostri patrocinio communimus ne alicuius malignitate inposterum quod pie factum est infringatur