Charter Document - 03200005
Charter Number: | 03200005 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1188 - 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos littere presentes pervenerint Hugo miseratione divina Coventrensis episcopus salutem in vero salutari Ad universitatis vestre volumus pervenire notitiam quod nos attendentes paupertatem et religionem dilectorum filiorum nostrorum monachorum de Avecota concessimus et confirmamus eis ecclesiam de Shutintona cum terris et pratis et pascuis et omnibus aliis ad predictam [ecclesiam] pertinentibus inperpetuum possidendam et in usus proprios convertendam auctoritate pontificali sub anathemate prohibentes ne aliquis hanc donationem nostram minuere vel a prefatis monachis de Avecota aliquo modo alienare presumat Volumus nichilominus et firmiter statuimus ut monachi eiusdem loci fructus omnes et obventiones percipiant et inperpetuum possideant Ita tamen quod per capellanum idoneum episcopo vel officialibus presentatum ipsi ecclesie honeste faciunt deservire cui vel de ipsa ecclesia vel aliunde honestam sustentationem inveniant Ut autem hec nostra concessio perpetue firmitatis robur optineat eam sigilli nostri munimine sub multorum testimonio roboravimus salvo nobis et successoribus [nostris] iure pontificali et parochiali