Charter Document - 03200003

Charter Document - 03200003


Charter Number: 03200003
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1183-1208 Volume 17
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1183 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

G[erardus] divina permissione Convent[rensis] episcopus universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint salutem in eo qui salus est omnium Licet ex officio cure pastoralis nobis iniuncto teneamur religiosas personas et loca divini obsequii usibus deputata paterna affectione fovere et a malignantium improbitate tueri propensiori tamen karitate et diligentiori sollicitudine inducimur providere ut monasterium Covent[rensis] et monachi ibidem Deo famulantes perpetua pace gaudeant et stabilitate Inde est quod ad omnium noticiam volumus pervenire nos idem monasterium et ordinem monasticum cum omnibus ad illud spectantibus sub protectione Dei et nostra suscepisse et eidem monasterio ac monachis in eo divino mancipatis servicio quecumque in presentiarum iuste possident aut inposterum iustis modis poterunt Deo adiuvante adipisci presenti scripto confirmasse Ex quibus quedam propriis duximus exprimenda vocabulis primo ipsum locum in quo ecclesia Cove[n]t[rensis] sita est cum omnibus suis pertinentiis et cum capellis ad eandem ecclesiam spectantibus videlicet cum capella sancte Trinitatis et capella sancte Crucis infra cimiterium sitis et capella sancti Nicholai et capella sancti Iohannis cum hospitali et capella de Wilenhala et capella de Cornleia ad ius prescripti monasterii pertinentibus et insuper capellam sancti Michaelis in feudo comitis Cest[rie] sitam quam Rann[ulfus] comes ad ius Covent[rensis] ecclesie pertinere recognovit et carta sua confirmavit et cum omni iure parrochiali in decimis et oblacionibus et omnibus aliis beneficiis et pertinentibus capellis videlicet capellis de Anesti Sulft Wicha Witeleia Pinel Stoch Bilneia Stiveschale Ecclesal Folchesal Kareslea Watburlea Spanne Bissel et capella sancte Marie in cimiterio Cov[entrensis] ecclesie sita prescripto monasterio libere et quiete reddidit possidendas sicut et carta prefati comitis et carta concessionis ac confirmacionis pie memorie R Cov[entrensis] episcopi super hoc confecte testantur quas et vidimus et coram nobis legi fecimus et propriis manibus contrectavimus item capellam de Allespad cum omnibus pertinenciis suis quam prefati monachi Cov sicut tam prefati Ivonis quam memorati episcopi carte testantur rationabiliter adepti sunt libere et pacifice tenendam item ecclesiam de Rutuna cum capella de Bubbenul ad hec lucum quendam super Dunnesmora qui dicitur Stude cum suis adiacentiis et ecclesia ibidem constructa ex dono et confirmatione Rogerii Heirun sed et nemus de Pacwda cum ecclesia illic constructa Volumus igitur et ea qua fungimur auctoritate precipimus ut monasterium Cov[entrense] et fratres eiusdem loci prelibatas possessiones libere integre et pacifice possideant inperpetuum sicut eis rationabiliter collate et confirmate esse noscuntur Volumus etiam ut elemosinaria prefati monasterii omnes decimas de dominiis maneriorum eiusdem monasterii plene et integre cum decima de Hedcota ad refectionem pauperum percipiat sicut hactenus percipere consuevit Liceat etiam priori et conventui commonito prius arch[idiacono] Covent[rensi] in capella sancte Trinitatis presbiterum idoneum ponere qui ibidem divina ministret Preterea inhibemus ne in cimiteriis de Anesti Sulft Wica Alleslea tempore hostilitatis ad refugium pauperum rogatu R[anulfi] comitis Cest[rie] et Turstani Banast et concessione R[ogeri] Cov[entrensis] episcopi et permissione Cov[entrensis] capituli facta et dedicata noscuntur fuisse aliquod corpus sepeliatur sed omnia corpora cum consuetis beneficiis ad matrem ecclesiam Covent[rensem] deferantur sicut carte memorati episcopi Rog[eri] et predictorum comitis Cest[rie] et Thurstani Banast testantur Volumus etiam ut hii qui in episcopatu Cov[entrensi] decesserint et apud Cov sepulturam elegerint absque omni contradictione ibidem sepeliantur et divise si quas fecerint monasterio libere relinquantur salvo iure parrochiali quod ecclesiis a quibus migrant debetur Ut autem alciori pace et pleniori gaudeant tranquillitate hanc nostre protectionis et confirmacionis paginam sigilli nostri appositione duximus roborandam statuentes et sub interminatione anathematis prohibentes ne quis eandem paginam contra rationem infringere vel eidem temere contraire presumat Testes hii magister Adam magister Rogerus magister Gauf[ridus] de Lent Albinus canonicus de Derbi Rodb[ertus] monachus de Cant magister Thom[as] Rad senescald[us] Adam pincerna Robertus Ivo Rogerus clientes domini episcopi Rogerus camerarius et alii