Charter Document - 03191012
Charter Number: | 03191012 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1176 - 1182 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus Dei gratia Conventr[ensis] episcopus dilectis dominis suis et amicis iusticiariis domini regis mentis et corporis salutem Quoniam veritatis filii sumus veritati testimonium perhibere tenemur Inde est quod vobis significamus quod Willelmus Lich[esfeldensis] decanus pie recordationis persona matricis ecclesie de Ylum per presentationem abbatis Burtonie percipiebat singulis annis unam marcam argenti de capella de Blora sicut de capella adiacente prefate matrici ecclesie Et post decessum eiusdem Willelmi abbas de Bort ad cuius monasterium ecclesia de Ylum pertinere dinoscitur nobis Nich[olaum] Conventr[ensem] archidiaconum capellanum domini regis ultimam personam presentavit ad eandem ecclesiam et ad omnes eius pertinentias et nominatim ad capellam de Blore et nos eum exinde canonice investivimus Et cum inter predictum archidiaconum et E fratrem Yvonis de Muttona qui predictam capellam iniuste occupaverat coram nobis ageretur prefatus E de iure suo diffidens iuravit in presentia nostra quod nichil sibi vendicaret de prenominata capella preter assensum abbatis Burtonie et conventus et iam dicti N archidiaconi Postmodum autem quia idem E non est veritus contra sacramentum suum venire eum ter vocatum sententia excommunicationis innodavimus et in eadem sententia mortuus Scimus etiam quod prefata capella numquam separata fuit a matrice ecclesie de Ylum Valete