Charter Document - 03190109
Charter Number: | 03190109 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1160 - 1182 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus Dei gratia Covintr[ensis] episcopus omnibus sue diocesis fidelibus salutem Nobis in eminenti specula positis ex divine dispensationis arbitrio ex suscepte sollicitudinis incumbit officio ecclesiarum iura cunctarum intemerata servare et litis odium inter ecclesiasticas personas in securi iustitie vel pacto concordie debemus pro viribus amputare Inde est quod controversiam que super ecclesia de Bromwic inter venerabiles fratres nostros monachos Wigorn monasterii et Hugonem presbiterum vertebatur sub transactionis tenore quem pagina subter anexa declarat sopitam debita indulgentia studuimus terminare Prescriptus Hugo iam dictam ecclesiam de Bromwich ad ius monasterii Wigorn[ensis] pertinere in synodo apud Lichefeld habita protestatus ob fidelitatem perpetuo servandam priori et conventui Wigorn[ensibus] iuris iurandi religione solempniter est obstrictus Prior vero prefato Hugoni humanissima liberalitate ecclesiam illam concessit firmo iure obtinendam sub pensione dimidie marce monasterio suo annuatim solvenda Unde ne quam posterum emergat ambiguitas testium copia et scripti nostri id confirmat auctoritas Testes Rogero [archidiacono] Salop []