Charter Document - 03190108

Charter Document - 03190108


Charter Number: 03190108
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1160 - 1182
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus Dei gratia Coventr[ensis] episcopus omnibus sancte matris ecclesie fidelibus ad quos presentes littere pervenerint salutem Iustum est ut ea que locis religiosis fidelium devotione collata esse noscuntur ab auctoritate episcopali accipiant firmitatem Hinc est quod nos ecclesie sancti Iacobi de Wellet canonicis ibidem Deo servientibus ecclesiam de Ettewell cum omnibus ad eandem pertinentibus concedimus quam predicti venerabilis loci fundator Thomas de Cuken et eius successor Simon filius Simonis predicte ecclesie de Welleb sicut carte eorum quas inspeximus testantur noscuntur contulisse Et quoniam hoc uod a nobis canonice actum est ratum esse volumus id presentis scripti nostri auctoritate confirmamus Testibus Aug capellano nostro