Charter Document - 03190104
Charter Number: | 03190104 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1166 - 1176 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus Dei gratia Coventren[sis] episcopus omnibus sancte matris ecclesie salutem Universitati vestre notum esse volumus nos ecclesiam de Suttona cum omnibus ad eam pertinentibus monasterio sancte Marie et Omnium Sanctorum de Trenteham ad presentationem Radulfi de Boschervilla in perpetuam elemosinam concessisse salvo iure quod in medietate predicte ecclesie habet Henr[icus] clericus salvo etiam in omnibus iure episcopali Et quoniam hanc concessionem nostram ratam et inconcussam volumus permanere eam presentis scripti nostri auctoritate confirmamus Testibus Ham[one] abbate Bordesl[eie] Laur priore Coventr Radulfo archidiacono Staff Rogero archidiacono Salop magistro Terrico magistro Galfrido de Lent Simone et Adam clericis archidiaconi Staff Ricardo de Curzan Hereveo vicecomite Stafford et Baldewino clerico eius et multis aliis