Charter Document - 03190099

Charter Document - 03190099


Charter Number: 03190099
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1160 - 1182
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus Dei gratia Coventr[ensis] episcopus archid[iaconis] et capitulo Staford sed et universis ecclesie filiis salutem Noverint omnes tam posteri quam presentes nos diligenter inquisisse super statum ecclesie de Bradl et in hoc tandem finem negotii resedisse quod Robertus de Stafford productis testibus reverende sinceritatis et etatis eandem ecclesiam de Bradel ex toto liberam et ab omni subiectione ecclesie de Gnouuesh prorsus immunem asserebant quod licet nobis ante ea eorum ex parte liquere tunc tamen plena cognitione cunctis innotuit ipsam ut baptismalem et matricem ecclesiam a prima sui fundatione sub prima libertate institutam fuisse Religiosis ergo et discretis viris residentibus et communi consilio nobis faventibus voluntatem et petitionem prefati R de Stafford et pietatis intuitu roboratam intuentes episcopali eam auctoritate corroboramus et supradictam ecclesiam de Brad cum omnibus pertinentiis et libertatibus suis ad presentationem memorati eiusdem fundi domini ecclesie de Stan et canonicis ibidem Deo servientibus in perpetuam elemosinam donamus et confirmamus Si quis autem in posterum tam manifesto veritati contraire presumpserit conpetenter admonitus nisi resipuerit ecclesia itaque subiaceat ultioni Huius rei testes sunt Rogerus archidiaconus Salop Henricus prior de Rancoura magister Robertus de Haia et magister Gaufredus de Lentona Willelmus capellanus Adam de Stan Willelmus de Pilatell Aluuredus de Canoto