Charter Document - 03190098
Charter Number: | 03190098 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1160 - 1176 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus Dei gratia Coventr[ensis] episcopus omnibus diocesis sue fidelibus salutem Sicut pii pastoris est parvas consuetudines ab ecclesia Dei extirpare ita datas libertates eidem congruit observare et pietatis intuitu cumulare Inde est quod dilectorum filiorum nostrorum prioris et canonicorum ecclesie de Stanis utilitati et quieti propensius providere volentes ex communi ecclesie nostre consilio eandem illis immunitatem in omnibus et libertatem donamus et episcopali auctoritate in perpetuum confirmamus quam Burtoniensis vel Rouecestrensis abbatia melius et plenius habere vel habuisse dinoscitur Preterea pro denariis sancti Petri de tota parochia sua prefate ecclesie de Stanis colligendis et percipiendis tres tamen solidos ad communam ecclesie Lich annuatim persolvent Quoniam autem hanc nostram donationem ratam et in perpetuum valituram esse volumus et statuimus eam [tam] presentis scripti auctoritate quam sigilli nostri munimine corroboramus Testibus Laur priore Coventr Eadm archidiacono Coventr Willelmo decano Lich Rogero archidiacono Salop magistro Roberto de Haia magistro Terrico magistro Gaufrido de Lent magistro Waltero de Tileberia Augustino et Nigello capellanis et multis aliis