Charter Document - 03190097

Charter Document - 03190097


Charter Number: 03190097
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1172 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus Dei gratia Coventr[ensis] episcopus universis sacrosancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris in Domino salutem Rationis et pietatis desiderat modus ut que sacris et religiosis locis in perpetuam elemosinam canonice collate sunt diocesani episcopi testimonio et auctoritate corroborentur Inde est quod nos caritatis zelo provocati tam presentis scripti auctoritate quam sigilli nostri attestatione confirmamus Deo et sancte Marie et abbati atque monachis de Stanl ipsum locum de Stanl quem locum mutato nomine Benedictum locum vocamus ea que dilectus filius noster Iohannes constabularius Cestr[ie] memoratis fratribus in puram liberam et perpetuam elemosinam dedit et carta sua quam vidimus et audivimus confirmavit scilicet villam que vocatur Staneya et alteram villam que vocatur Mauriches Eston cum omnibus pertinentiis earum in bosco in plano in pratis in pascuis in viis in semitis in aquis in piscariis in mariscis in molendinis et in omnibus aliis aisiamentis suis liberas et quietas ab omni terreno servitio et seculari exactione et preterea quietantiam thelonei in emptione et venditione omnium rerum suarum per totam terram suam et quietantiam thelonei de proprio blado suo in molendinis suis necnon et mesuagiam unam in villa Cestrie iuxta ecclesiam sancti Michaelis cum omnibus edificiis et libertatibus suis Ad bee autem presentium literarum testimonio confirmavimus iam dictis fratribus loci omnem libertatem quam Hugo comes Cestrie eis fecit et carta sua inspeximus confirmavit videlicet omne servitium quod ad predictas ville sive ad mesuagiam prenominatam pertinet pro salute anime sue et omnium antecessorum et heredum suorum imperpetuum remisit Hiis testibus Iohanne abbate de Cumbermer Roberto monacho de Cumberm Augustino capellano magisto Roberto de Haya magistro Waltero de Tillebur Manasero Poun camerario et aliis multis