Charter Document - 03190088
Charter Number: | 03190088 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Indulgence |
Date: | 1164 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Egerton MS 3031 (f59r) |
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Ricardus humilis Conventr[ensis] ecclesie minister salutem Cristiane religionis reverentia eos summo debet venerari studio quos in apostolica sublimitate constitutes redemptoris humilitas nominavit amicos et divina dispositione iudicandi potestatem constat esse sortitos Inde est quod devotionem vestram monemus atque exhortatione pia convenimus in Domino quatinus pro salute animarum et venia delictorum ad sollemnitatem beati Iacobi devote concurratis cuius reliquias Rading debito amplectuntur venerationis obsequio Nos vero de Dei misericordia plenius confidentes omnibus qui in prescripta sollemnitate ibidem convenerint aut infra oct[avas] ob honorem Dei et beati apostoli Iacobi prefatum locum religiose devotione adierint de inflicta sibi penitentia ex confessione sincera viginti dies remittimus et orationum ac beneficiorum Coventr[ensis] ecclesie participes eos efficimus Valete