Charter Document - 03190086
| Charter Number: | 03190086 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Ratification |
| Date: | 1176 - 1181 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus dei gracia Conuentrensis episcopus universis [] salutem in domino Ex relatione et presentacione canonicorum Lichfeld et Oseneye ad hoc asserendum ad nos destinatorum accepimus controuersiam super ecclesia de Schenstan inter eos motam hoc modo amicabiliter esse terminatam Canonici uero de Oseneya ecclesiam illam de Schenstan liberam et quietam nomine canonicorum Lichfeld possidebunt singulis annis decem solidos ad opus commune ecclesie Lichfeld soluendo Hec enim conuencio sub presencia domini abbatis Edwardus et prioris A de Oseneya et aliorum canonicorum eiusdem ecclesie quibus solicitudo et administracio precipue illius domus est commissa ibidem solempniter est facta et iuramento in verba veritatis expresse unanimiter est roborata Quoniam igitur diligentibus deum lites sunt odiose et confederaciones fauorabiles sunt et grate hanc presentem composicionem que duas iam dictas ecclesias auctoritatis precipue inter se dissidentes in vinculo pacis et unitate fraterne dilectionis colligit et componit ratam habemus et auctoritate pontificali confirmamus in perpetuum valituram Hiis testibus magistro Willelmo decano de Lichf Galfrido Peccat dapifero Roberto clerico de Lea Henrico armigero predicti Lichfeldensis decani
