Charter Document - 03190083

Charter Document - 03190083


Charter Number: 03190083
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1160 - 1182
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ric[ardus] Dei gratia Coventrensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint salutem Universitati vestre notum esse volumus nos inspexisse et legisse et propriis manibus contrectasse litteras quibus Robertus de Oleio et eius filius Henricus ecclesias terre sue et nominatim ecclesiam de Senestan ecclesie sancte Marie de Osen ex ipsius Roberti donatione confirmaverunt Unde quoniam conversationis fratrum memorati loci religiosi longe lateque bona diffunditur opinio placet nobis in hac donatione eorum profectus Et ideo amicos nostros volumus [esse] exoratos ut si qua forte super hac re coram eis causa [emer]serit pro amore Dei et nostro studium adhibeant quatinus [dictorum] fratrum iura serventur illesa Valete