Charter Document - 03190073

Charter Document - 03190073


Charter Number: 03190073
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1160 - 1176
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus Dei gratia Coventr[ensis] episcopus universis sancte matris ecclesie filiis salutem Noscat tam presentium etas quam eorum qui futuri sunt posteritas quod nos Willelmo abbati et conventui de Lilles in perpetuam elemosinam dedimus domum Nicol[e] filii Pagani cum servicio et cum omnibus ad eandem domum pertinentibus Predictum autem tenementum liberum et quietum ab omni seculari servicio concessimus et donavimus Ut autem prenominata donacio rata sit firma et inconcussa presentis pagine scripto confirmavimus et munimine sigilli nostri corroboravimus His testibus Rogero Salopesb archid priore de Hestan Galfrido et Helia fratribus archid Willelmo capellano magistro Theodor[o] et Roberto clericis episcopi Ricardo marescallo Gisleb Pou Galfr Peccat