Charter Document - 03190072
Charter Number: | 03190072 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1176 - 1182 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus Dei gratia Coventr[ensis] episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint salutem in Domino Ea que prolixiorem memoriam desiderare noscuntur provida dispositione litteris solent commendari Hinc est quod sub presentium testimonio ad notitiam vestram volumus pervenire Ricardum decanum et capitulum ecclesie Lich[esfeldensis] concessisse Andree Giffard clerico prebendam in ecclesia de Gnoweshale que fuit quondam magistri Alani de Ideshale soluturo ex ea singulis annis commune ecclesie Lich[esfeldensis] unam marcam argenti dimidiam ad festum sancti Michaelis et dimidiam ad festum sancte Marie in Martio Ut autem hec concessio rata permanent et inconcussa nos ei presenti scripto episcopalis auctoritatis robur accomodamus precipientes ut memoratus Andreas prefatam prebendam cum omnibus ad eam pertinentibus libere et quiete possideat predictam dumtaxat solvendo pensionem Hiis testibus Nicholao Rogero Alano archidiaconis nostris Aug[ustino] Nigello magistro Roberto de Haya magistro Galfrido de Lenton magistro Waltero de Tillesberia Manasse clericis nostris Gilberto Poun camerario nostro et multis aliis