Charter Document - 03190067

Charter Document - 03190067


Charter Number: 03190067
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1176
Date type: Internal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta apud Herford proxima die Iovis post octabas clausi Pasche proximas postquam dominus Rex Angl[orum] accepit fidelitatem et ligationem Scotorum apud Ebor coram Bert[r]amo de Verduno et Willelmo filio Stephani et Turstino filio Simonis iustitiariis domini regis [] baronibus qui ibi tunc aderant inter Ric[ardum] episcopum Cestr et Rad[ulfum] Hose de terra de Prees et de pertinentiis Unde placitum fuit inter illos in curia domini regis videlicet quod prenominatus Rad[ulfus] predictam terram de Prees cum omnibus pertinentiis quas ipse modo tenebat reddidit in manu episcopi et quietam clamavit tamquam illam quam Walterus pater suus et ipse iniuste occupaverant et tenuerant solutam et quietam inperpetuum ab omni reclamantia de illo et de heredibus suis Tali autem conditione quod predictus episcopus animam Walteri patris Rad[ulfi] ab illa iniusta occupatione quam versus ecclesiam Lich fecerat absolvit et ipsi Rad[ulfi] x marcas argenti dedit