Charter Document - 03190062

Charter Document - 03190062


Charter Number: 03190062
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1160 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus Dei gratia Coventr[ensis] episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Sciant tam presentes quam futuri quod Petrus Giffardus in nostra presentia et assensu nostro burgagium in Lich[esfeldia] quod dudum fuerat Mainardi cum fabrica adiacente Deo et commune ecclesie Lich[esfeldensi] concessit et in perpetuam dedit elemosinam liberum et quietum ab omni exactione seculari Hoc autem burgagium cum predicta fabrica pro servitio suo sibi collatum quasi laboris sui primitias Deo et predicte ecclesie commune pro redemptione peccatorum suorum et salutis sue conservatione humiliter optulit et devote cum omni servitio quod inde vobis debuit Nos vero hanc donationem eius ratam habentes eam presentis carte nostre auctoritate confirmamus Testibus Rogero archidiacono Salop Willelmo decano ecclesie Lich[esfeldensis] Willelmo capellano magistro Roberto de Haya magistro Terric magistro Galfrido de Lent Waltero de Tileberia Waltero camerario Gilberto Poun camerario et aliis