Charter Document - 03190051
Charter Number: | 03190051 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1170 - 1176 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ric[ardus] Dei gratia Coventr[ensis] episcopus universis sancte matris ecclesie filiis salutem Noverint tam posteri quam presentes quod nos pietatis intuitu concessimus ecclesie sancte Marie de Kenill et canonicis ibidem Deo servientibus denarios sancti Petri de tribus ecclesiis et earum parochiis scilicet de Wotton iuxta Kenill et de Stanleia et de Hamptona in Ardena tam de locis in quibus sunt capelle ad ipsas ecclesias pertinentes quam de parochianis qui assidue predictas matrices ecclesias ad divina percipienda frequentant solvendo nobis et successoribus nostris inperpetuum singulis annis xx solidos ad assumptionem sancte Marie Concessimus etiam canonicis predicte ecclesie ut de singulis ecclesiis ad ipsos in nostro episcopatu pertinentibus xii denarios tantum ad auxilium episcopale solvant et de singulis capellis que reddere debent sex tantum denarios ad auxilium quoque archidiaconale tantundem Hoc autem fecimus pro reverentia domini Alex[andri] pape tertii et beati Thome martiris gloriosi qui memoratam ecclesiam de Kenill in spiritualem protectionem susceperunt sicut ex eorum literis que in eadem ecclesia habentur adverti potest petitione quoque magistri Eadmundi Coventr archidiaconi hoc predictis canonicis indulsimus Quare volumus et qua fungimur auctoritate statuimus ut nullus super hoc de predictis ecclesiis aliquid amplius presumat exigere vel ecclesiam de Kenill super hiis aliquo modo inquietare Huius concessionis testes sunt Ead[mundus] archidiaconus Coventr Rob[ertus] archidiaconus Cestr Willelmus decanus Lichif Augustinus et Nigellus capellani magister Terricus magister Gaufridus de Lent[on] Walterus de Tilebir Willelmus filius Noel Ricardus de Dalham Robertus clericus de Legha et plures alii