Charter Document - 03190049

Charter Document - 03190049


Charter Number: 03190049
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1160 - 1176
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R[icardus] Dei gratia Coventr[ensis] episcopus E[dmundo] archidiacono et toti clero capituli Coventr[ensi] salutem et benedictionem Sciat universitas vestra quod conventio que facta est inter canonicos ecclesie sancte Marie de Kenill et abbatem et monachos de Cumbe super ecclesia de Smita quam predicti monachi de canonicis prenominatis tenent in presentia nostra et in multorum audientia recitata fuit et ab utraque parte conprobata scripto quoque adnotata et sigillo nostro in utraque ecclesia confirmata Quare volumus et statuimus ut que a nobis confirmata et corroborate sunt firma deinceps maneant et inconcussa perseverent Valete