Charter Document - 03190045
Charter Number: | 03190045 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1176 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ric[ardus] Dei gratia Coventr[ensis] episcopus universis sancte matris ecclesie filiis salutem Quoniam ad nostram spectat sollicitudinem quieti religiosorum et utilitati providere quia non modice quidem gaudemus quando familiam Dei dilitari et multiplicari videmus Eapropter universa que Thomas filius Thurstani pro salute sua et uxoris sue et heredum suorum dedit et concessit Deo et sancte Margarete virgini et monialibus apud Hinewude Deo servientibus in perpetuam elemosinam episcopali auctoritate confirmamus videlicet in terris in bosco et plano [] et per easdem divisas per quas Ketelbernus de Longedon eis prius concesserat locum eundem excepto eo quod non permittit eisdem monialibus Thomas filius Thurstani habere in bosco suo plusquam quinquaginta porcos quietos de pathnagio et de consuetudine neque capient de bosco suo extra elemosinam suam ad faciendas domos suas vel officinas nisi cum licentia eius vel heredis sui Cetera omnia eis concessit consensu et petitione uxoris sue et ingredis sui sicut carta Ketelberni exinde concepta testatur libera et quieta ab omni servitio et exactione Et nos vice nobis a Deo commissa prohibemus ne aliquis diabolico instinctu earum possessiones auferre minuere vel aliquo modo perturbare presumat His testibus Edm[undo] arch[idiacono] Coventr Alano arch[idiacono] Stafford Willelmo decano Lichesfeld []