Charter Document - 03190039

Charter Document - 03190039


Charter Number: 03190039
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Certification
Date: 1160 - 1176
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus Dei gratia Coventr[ensis] episcopus archidiacono et decanis Salopesb et omnibus tam clericis quam laicis in episcopatu suo constitutis salutem Sciatis quod capella de Mortuna de feodo Petri filio Terretti que sicut ex multorum assertione et testimonio credibilium virorum didicimus et cantariam habuit temporibus predecessorum nostrorum et ab episcopalibus consuetudinibus libera et quieta fuit nos quoque cantariam suam et ab episcopalibus consuetudinibus imperpetuum liberam et quietam fore concedimus salvo in omnibus iure matricis ecclesie de Shauburia in cuius parochia predicta fundata est capella Hanc autem concessionem nostram quia firmam et stabilem fore decrevimus ipsam presenti scripto confirmavimus Hiis testibus Edmundo Coventr et Rogero Salopesbury archidiaconis abbate de Haghmon Willelmo filio Nicholai et Willelmo capellano Herberto et Gervasio sacerdotibus Alano de Ideshal magistro Roberto Amiclas et aliis