Charter Document - 03190036

Charter Document - 03190036


Charter Number: 03190036
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1160 - 1182
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus Dei gratia Coventrensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint salutem in Domino Ne quod [a] nobis pietatis intuitu publice et solempniter gestum est aliquo temporis tractu in ambiguitatem et contentionem possit venire ad omnium notitiam pervenire volumus nos concessisse et dedisse ecclesie Hamonensi ecclesiam de Wroccestr iure perpetuo cum omnibus pertinentiis suis possidendam eidem ecclesie et canonicis ibidem Deo servientibus ex pia largitione Willelmi filii Alani collatam Quod quia futuris temporibus firmum et ratum haberi volumus presentis scripti testimonio et sigilli nostri appositione confirmamus et communimus Hii sunt testes magister Gaufridus de Lenton Nigellus capellanus magister Walterus de Tilleberia Andreas Giffardus Gilbertus Poun camerarius []