Charter Document - 03190031
Charter Number: | 03190031 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1160 - 1182 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ric[ardus] Dei gratia Coventr[ensis] episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Sciatis quod testimonio et iuramento tam clericorum quam laicorum in nostra recognitum fuit presentia in capitulo apud Staph[ordiam] quod parrochia de Tresel et de Seydona pertinebat ad ius ecclesie de Womburna Et quoniam nostrum est testimonium perhibere veritati in hiis que in nostra acta sunt presentia id quod ibi vidimus et audivimus litteris nostris testamur Valete