Charter Document - 03190030
Charter Number: | 03190030 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1176 - 1182 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus Dei gratia Conventr[ensis] episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint salutem in auctore salutis Iustum est et sacre devotionis plenum ut ea que locis religiosis fidelium devotione collata esse noscuntur ab auctoritate episcopali accipiant firmamentum Hinc est quod pastorali affectione inducti ecclesie sancte Marie de Derb[ia] et canonicis ibidem Deo servientibus locum ipsum in quo ecclesia eorum fundata est ex dono illustris regis Henrici Anglie collatum cum omnibus pertinentiis suis eis confirmamus Item ex dono ipsius Henrici regis ecclesiam sancti Petri de Derb[ia] et redditus x solidorum de eorum tenementis in Derb[ia] Item ex dono Huberti filii Radulfi et Radulfi filii Stephani Rippelega et Pentriz Ulkerthorp et Chillewell cum omnibus suis libertatibus Item ex dono predicti Huberti ecclesiam de Cruch et partem nemoris sicut carta ipsius testatur Ex dono W[illelmi] de Heiiz et Roberti de Heriz fratris eius et Radulfi filii Stephani ecclesiam de Winnefeld Item ex dono predicti Radulfi filii Stephani ecclesiam de Pentriz Item ex dono W[illelmi] Piperelli ecclesiam de Bollisovere cum novalibus iuxta silvam Ex dono Henrici filii Nicholai ecclesiam de Brailisford Ex dono Roberti comitis de Ferr[ariis] ecclesiam de Huttok Item ex dono ipsius R[oberti] comitis et W[illelmi] filii eius oratorium apud Aldewerk et vi acras terre et de bosco suo de Chaddesden vel de Duffeld quantum potest attrahi cum una careta Item ex dono Roberti del Perel et W[illelmi] filii eius facto cum consensu et voluntate et concessione Sewalli filii Fulcheri medietatem terre de Aldewerk et servitium Iohannis filii Ran[ulfi] Sevenwelledale ad herdewicum Ex dono Henrici Tuschet et Simonis filii eius augmentum de Derb[ia] cum libertate lapiditii territorii sui et aqueductu Item ex dono predicti Simonis de Tuschet incrementum curie sue et unum toftum in Derb[ia] Ex dono W[illelmi] de Heriz et Roberti fratris eius totum tenementum quod Walkelinus de Derb[ia] tenuit de eis in Derb[ia] infra burgum et extra facto cum consensu et concessione ipsius Walkelini et Gode uxoris ipsius Item ex dono prefati Walkelini et uxoris eius totum tenementum eorum infra burgum et extra Ex dono Petri de Sandiacre et Willelmi filii Andree et Aubree uxoris eius et heredum suorum terram iuxta Derb[iam] cum prato adiacenti Ex dono R[oberti] filii Gode totum tenementum ipsius in Derb[ia] infra burgum et extra Ex dono Simonis filii Roberti iiii tofta in Derb[ia] Ex dono W diaconi unum toftum in Derb Ex dono Hugonis de Birun et Rogeri filii eius v solidos in Weston ex dono Rogeri de Cestria tres bovatas terre in Cestria et exclusam Ex dono Roberti de Dun unam culturam cum prato adiacenti Ex dono N[icholai] de Brailisford xii acras prati super Oddebroc Ex dono W[illelmi] filii Radulfi unum toftum in Derb[ia] et dimidiam marcam in molendino suo de Alwaldeston Omnia autem hec supradicta predicte ecclesie et canonicis ibidem Deo servientibus presenti scripto confirmamus secundum quod carte donatorum eis ex inde facte testantur Preterea ex dono pie recordationis Walteri episcopi predecessoris nostri et nostro scolas Derb[ie] et decanatum omnium ecclesiarum de Derb[ia] et omnium ecclesiarum in Derbisiria eis concedimus et confirmamus salvo in omnibus iure episcopali Hec igitur que eis rationabiliter et canonice sunt collata sive conferenda sub interdicto anathematis prohibemus ne quis eis auferre nec super hiis que eis canonice confirmamus sive collatis sive conferendis aliquam presumat inferre molestiam Hiis testibus