Charter Document - 03190029

Charter Document - 03190029


Charter Number: 03190029
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1160 - 1182
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R[icardus] Dei gratia Coventr[ensis] episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem Sancta religio pacem merito desiderat quoniam in eius alacritate et tranquillitate Martha circa suum frequens ministerium securius et efficacius desudat et Maria pedes Iesu osculans et amplectens quietius et felicius sollicitabat Unde nos ad pacem devotionis ecclesiastice venerabiles et religiosas personas convocavimus et questiones et contentiones que inter canonicos regulares Derb et moniales ecclesie beate Marie de Prato iuxta eandem villam dudum vertebantur illorum consilio freti et ab utraque parte requisiti et permissi hoc modo in perpetuum amicabili compositione terminavimus Ille vero virgines Deo consecrate et omnes sue possessiones ab omni subiectione prefatorum abbatis videlicet Derb et conventus et suorum predecessorum nostra auctoritate et illorum libera voluntate in perpetuum absolute sunt nostre nostorumque successorum dispositioni et provisione dumtaxat deputate adeo quod nichil potestatis nichil iuris in prefatis vel in rebus earum ipsi abbati et conventui ulterius reservatum est Preterea ipsis monialibus tenuras istas specialiter confirmavimus itaque abbas et conventus iam prenominati nichil iuris in eis ulterius sibi vendicent Hec videlicet Kingesmedwe Donewelleflat ecclesiam sancte Wereburge Sirrevismulne et pratum adiacens decem et octo acras terre et tres acras alias terram Radulfi Uvenath Becroft et mansiones quas habent in Derb sex bovatas terre in Macwurth Thurmodesl cum omnibus suis pertinentiis Quod igitur actum est in nostra presentia sub tanta celebritate sacramento iurisiurandi tam abbatis et canonicorum quam ipsarum monialium corroboratur et nostri scripti attestatione et sigilli nostri impressione in perpetuum Deo volente confirmatur et ipsas moniales et earum tenuras sub nostra protectione suscipimus sicut illas que nostre custodie atque tutele committuntur nostra auctoritate et sub anathematis interminatione prohibentes ne quis eas contra rationem inquietet vel earum possessiones diminuere vel turbare presumat Testes []