Charter Document - 03190015
Charter Number: | 03190015 |
---|---|
Cartulary Title: | Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1181 - 1182 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ricardus Dei gratia Coventr[ensis] episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint salutem in Domino Suscepti cura regiminis nos amonet ut ea que locis religiosis ex pia fidelium largitione canonice collata sunt ab auctoritate episcopali robur accipiant quod nos dilectos filios nostros abbatem et monachos sancte Werburge de Cestria karitatis brachiis amplexantes ecclesiam de Presteberi cum omnibus pertinenciis suis quam vir nobilis Hugo bone memorie comes Cestr[ie] dedit cum corpore suo Deo et ecclesie sancte Werburge sicut carta eiusdem comitis quam et nos ipsi inspeximus protestatur presentis scripti auctoritate confirmamus et sigilli nostri appositione communimus Qui vero huius confirmationis nostre paginam ausu sacrilege temere perturbare presumpserit indignationem Dei omnipotentis et nostram se noverit incursurum His testibus Ricardo decano Lichesfed ecclesie magistro Roberto de Haia magistro Gaufrido de Lenton Augustino et Nigello capellanis Manasse de Tania et Andrea Giffard clericis Gilleberto Poun camerario Hosberto de Camera et aliis multis