Charter Document - 03190012

Charter Document - 03190012


Charter Number: 03190012
Cartulary Title: Coventry and Lichfield 1160-1182 Volume 16
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1177 - 1182
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Add MS 89169 (f44v)

Charter:

Ricardus Dei gratia Conventr[ensis] episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint salutem in Domino Noverit universitas quod hec conventio facta et scripta est inter Rogerum abbatem Burt et eiusdem loci conventum et Robertum filium Viveti et heredes suos scilicet prefatus abbas cepit homagia predicti Roberti filii Viveti et Henrici eius filii de manerio de Leya cum omnibus appenditiis suis preter feldam in feufirmam pro quatuor libris in unoquoque anno illis et heredibus suis de nobis quadraginta solidos et ad festum sancti Iohannis Baptiste quadraginta solidos et ad festum sancti Martini quadraginta solidos et de relevio eorum cepit decem marcas Ipsi autem debent servire abbati et conventui sicut dominis suis competenti servitio ita tamen quod sint quieti a quadrigando materiem ecclesie Et propter quandam controversiam que fuit inter eos de advocatione ecclesie memorati manerii unde concordati sunt abbas et conventus concedunt eis et heredibus illorum donationem prefate ecclesie post remotionem Nicholai capellani regis quem in personam sepedicte ecclesie abbas et conventus receperunt Si autem Deus eundem N ad altiorem gradum appellaverit vel ipse vitam suam mutaverit vel Deus commendatum suum de ipso fecerit tunc Robertus vel Henricus vel aliquis heres eorum donabit iamdictam ecclesiam Roberto clerico in elemosinam et hunc presentabit ut personam ecclesie de Burthon Idemque iurabit ibi fidelitatem ecclesie Burthon sibi integre servandam Et quod ecclesie prenominate de Burt uniquoque anno marcas argenti sub nomine pensionis dabit et quod per eum vel eius adquisitione pensio ista non minorabitur Hanc quoque pensionem reddet ad terminos prescriptos de firma de Leya termino incipiente propinquiore post decessum predicti Nicholai Post obitum autem Roberti clerici vel mutationem eius vite qui heres supradictorum extiterit predictam ecclesiam de Leia dabit et personam quam inposuerit ecclesie Burt presentabit Idemque iurabit ibi fidelitatem et quod pensionem prenominatam videlicet quinque marcas annuatim solvet et quod non queret artem neque ingenium unde pensio ista minoretur sed integre solvatur et sic de omnibus personis in posterum sequentibus Hanc autem conventionem firmiter servandam atque tenendam Robertus filius Viveti et Henricus et Galfridus et Robertus eius filii tactis sacrosanctis ewangeliis super altare sancte Marie et sancte Moduenne prestiterunt sacramentum de hiis omnibus se fidem observaturos et quod nec artem nec ingenium perquirent unde ecclesia Burt de pensione sepedicta minoretur et quod heredes eorum hanc tenere facient Ut ergo conventio hec que coram multis viris discretis et honestis facta est et nobis demonstrate in posterum rata et inconcussa permaneat eam tam presentis scripti nostri auctoritate quam sigilli nostri munimine corroboravimus sub virtute anathematis districte prohibentes ne quis infringere presumat Hiis testibus Ricardo decano Lich Willelmo decano de Tatenhall Augustino capellano Philippo canonico Lich Waltero de Tileberia Poum camerario magistro Petro et aliis